monumenta.ch > Ambrosius > 63
Ambrosius, De Nabuthae, § 62 <<<     >>> § 64

§ 63 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Qui sint isti significauit expresse dicendo: omnes uiri diuitiarum.
2 omnes dixit, nullum excepit.
3 et bene uiros diuitiarum appellauit.
4 non diuitias uirorum, ut ostenderet eos non possessores diuitiarum esse, sed suis diuitiis possideri; possessio enim possessoris debet esse, non possessor possessionis.
5 quicumque igitur patrimonio suo tamquam possessione non utitur, qui largiri pauperi et dispensare non nouit, is suarum seruulus.
6 non dominus facultatum est, quia alienas custodit ut famulus, non tamquam dominus ut suis utitur.
7 in huiusmodi ergo affectu dicimus quod uir diuitiarum sit, non diuitiae uiri.
8 intellectus enim bonus utentibus eo, qui autem non intellegit, is utique intellectus sibi gratiam non potest uindicare et ideo somno temulentiae consopitus obdormiuit.
9 huiusmodi igitur uiri somnum suum dormiunt, hoc est suum somnum, non Christi dormiunt.
10 et qui somnum Christi non dormiunt non habent Christi quietem, non surgunt Christi resurrectione.
11 qui ait: ego dormiui et quieui etsurrexi, quoniam dominus suscipiet me.